monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XXXII <<<     >>> XXXIV

Caput XXXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est verus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus servit, sed eum ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit: felicitatem vero non dat nisi bonis.
2 Hanc enim possunt et non habere et habere servientes, possunt et non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea vita erit, ubi nemo iam serviet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur et malis, ne eius cultores adhuc in provectu animi parvuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant.
3 Et hoc est sacramentum veteris testamenti, ubi occultum erat novum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamvis nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset vera felicitas.